monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66 > sectio 49 > bnfGrec107.807 > Psalmi, 47 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 9
Et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abiecisse memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt ? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritalia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Interpretatur autem Susanna lilium, aut gratia eius.